monumenta.ch > Ambrosius > 77
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 76 <<<     >>> § 78

§ 77 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Audistis quid hodie lectum sit: ecce uenit dominus disperdere orbem terrarum.
2 quasi manu sanctus propheta demonstret, quasi oculis aduenientem uideat indicii diem, ita dicit: ecce uenit dominus disperdere orbem terrarum.
3 immo quia in spiritu prophetis etiam quae futura sunt tamquam praesentia reuelantur, ideo quae uidebat nobis quoque demonstrare cupiebat, ut nos ad conuersionem ab errore reuocaret.